monumenta.ch > Cassiodorus > 56
Cassiodorus, Historia Gothorum, LV.Theodemirus rex in Suevos movet, eosque vastat, et pene subigit. Theodericus Theodemiri filius pene adhuc puer inscio patre Babai Sarmatarum regem adortus, interimit. Singidonum civitatem capit. <<<     >>> LVII.Theodericus Ostrogotharum rex a Zenone imp. Romam evocatur, ab eo adoptatur, consulatu et equestri statua donatur, Odoacrum in Hesperia magna elade afficit. Insignia regis Romanorum assumit.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LVI.Ostrogothae pertaesi pacis, Italiam, Gallias et Illyricum infestant. Theodemirus foedere cum Romanis inito moritur.

1 Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis, coepit et Gothis victus vestitusque deesse, et hominibus quibus dudum bella alimoniam praestitissent, pax coepit esse contraria; omnesque cum clamore magno ad regem Theodemir accendentes Gothi orant, quacunque parte vellet ductaret exercitum. Qui accito Germano, missaque sorte, hortatus est ut ille in partem Italiae ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse vero ceu fortior [al. fortiter] ad fortius regnum accederet, orientale quidem; quod et factum est.
2 Et mox Widemir Italiae terras intravit, et extremum fati munus reddens, excessit rebus humanis, successorem relinquens regni Widemir filium suum. Quem Glycerius imperator muneribus datis, de Italia ad Gallias transtulit, quae a diversis circumcirca gentibus premebantur: asserens vicinos sibi Vesegothas eorum parentes regnare. Quid multa? Widemir acceptis muneribus, simulque mandatis a Glycerio imperatore, Gallias tendit, seseque cum parentibus iungens Vesegothis, unum corpus efficitur, ut dudum fuerat; et sic Gallias Hispaniasque tenentes suo iure defendunt, ut nullus sibi alius praevaleret. Theodemir autem frater senior cum suis transit Saum [al., Spadum] amnem, Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliquis obstaret ei.
3 Quod illi verentes, quiescunt; imo nec praevalent ad tantam multitudinem. Videns Theodemir undique sibi prospera provenire, Naissum primam urbem invadit Illyrici: filioque suo Theoderico consociatus astat, et in villam comites per castrum Herculis transmittit Ulpianam. Qui venientes, tam eam quam et opes mox in deditionem accipiunt, nonnullaque loca Illyrici inaccessibilia, sibi tunc primum pervia faciunt. Nam Heracliam et Larissam civitates Thessaliae primum praeda capta, iure bellico potiuntur.
4 Theodemir vero rex animadvertens tam felicitatem suam quam etiam filii; nec hac tamen contentus, egrediens Naisitanam urbem, paucis ad custodiam derelictis, ipse Thessalonicam petiit, in qua Clarianus [al., Hillarianus] Patricius a principe directus, cum exercitu morabatur. Qui dum videret vallo muniri Thessalonicam, nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Theodemir regem, muneribusque oblatis, ab obsidione eum urbis retorquet.
5 Initoque foedere, Romanus ductor cum Gothis loca eis iam sponte, quae incolerent, tradidit, id est Ceropellas, Europam, Medianam, Petinam, Bereum, et alia quae Sium [al. Phium] vocantur. Ubi Gothi cum rege suo armis depositis, composita pace, quiescunt. Nec diu post haec et rex Theodemir in civitate Cerras fatali aegritudine occupatus, vocatis Gothis, Theodericum filium regni sui designat haeredem, et ipse mox rebus humanis excessit.
Cassiodorus HOME